Text Information

Signature: Ba Va 28:1

Original Title: P. Virgilii Maro- / NIS ÆNEIDOS LIBER / DVODECIMVS.

Place: Leuven

Publication Year: 1549

Page: fol. Eiv = fol. 28v (vv. 802-827)

Comment:

Professor

Name: Petrus Nannius


Annotator

Name: Nicolaus (II) Episcopius

Previous Page
Next Page

Images:

Text & notes:

Text

Table

Annotations



Sæpe tuo dulci tristes ex ore recursent.
Ventum ad supremum est, terris agitare vel vndis
Troianos potuisti: infandum accendere bellum,
Deformare domum, & luctu miscere hymenæos.
Vlterius tentare veto. sic Iuppiter orsus.
Sic Dea submisso contrà Saturnia vultu.
Ista quidem quia nota mihi tua magna voluntas
Iuppiter, & Turnum & terras inuita reliqui.
Nec tu me aeria solam nunc sede videres
Digna, indigna pati: sed flammis cincta sub ipsa
Starem acie, traheremq[ue] inimica in prælia Teucros.
Iuturnam misero, fateor, succurrere fratri
Sausi, & pro vita maiora audere probaui.
Non vt tela tamen, non vt contenderet arcum.
Adiuro Stygij caput implacabile fontis:
Vna superstitio superis quæ reddita diuis.
Et nunc cedo equidem, pugnasq[ue] exosa relinquo.
Illud te, nulla fati quod lege tenetur:
Pro Latio obtestor, pro maiestate tuorum:
Cum iam connubijs pacem felicibus (esto)
Component: cum iam leges, & fœdera iungent:
Ne vetus indigenas nomen mutare Latinos,
Neu Troas fieri iubeas, Teucrósque vocari:
Aut vocem mutare viros, aut vertere vestes.
Sit Latium, sint Albani per secula reges:
Sit Romana potens Itala virtute propago.
Occidit,
ID Word
3823 infandum
3824 accendere
3825 Deformare
3826 domum
3827 Vlterius tentare
3828 Saturnia
3829 inuita
3830 reliqui
3831 aeria [...] sede
3832 Digna, indigna
3833 cincta
3834 acie
3835 inimica
3836 Iuturnam
3837 vita
3838 tamen
3839 Adiuro
3840 superstitio
3841 diuis
3842 exosa
3843 obtestor
3844 tuorum
3845 fœdera
3846 indigenas
3847 fieri
3848 vestes
3849 reges
3850 propago
3851 virtute
3852 Sæpe tuo dulci tristes ex ore recursent.
3853 Sic Dea submisso contrà Saturnia vultu.
3854 quia nota mihi tua magna voluntas / Iuppiter
3855 flammis cincta sub ipsa
3856 Iuturnam misero, fateor, succurrere fratri / Sausi
3857 Non vt tela tamen
3858 superstitio superis
3860 Adiuro Stygij caput implacabile fontis
3861 pro maiestate tuorum
3863 Sit Romana potens Itala virtute propago
3864 & fœdera iungent

Annotation ID:

Stable URI:

Annotation Info:

Click on the marked annotation to pin this panel.

ID:

Line:

Related annotations:

Annotated word:

Diplomatic transcription:

Translation:

Comment:

Passage:

Source:

Work:

Position:

Contents:

# words and symbols:

Deleted letters and symbols:

Context:


DaLeT is licensed under CC BY-NC-SA 4.0