Vertalingen zijn enkel zichtbaar voor geregistreerde gebruikers. Gelieve in te loggen.

Tekst & aantekeningen:

Om dit als lesmateriaal te gebruiken, kan u gebruik maken van deze afdrukbare pagina.



A me extemporariam quidem illam et illaboratam, sed tanto veriorem audietis orationem. Id quod nolim existimetis ad ingenii ostentationem esse confictum, quemadmodum vulgus oratorum facit. Nam ii, sicuti nostis, cum orationem totis triginta annis elaboratam, nonnumquam et alienam proferunt, tamen triduo sibi quasi per lusum scriptam aut etiam dictatam esse deierant. Mihi porro semper gratissimum fuit ὅττικεν ἐπ᾿ ἀκαιρίμαν γλῶτταν ἔλθῃ dicere.

At ne quis iam a nobis expectet ut iuxta vulgarium istorum rhetorum consuetudinem meipsam finitione explicem, porro ut dividam, multo minus. Nam utrumque ominis est inauspicati, vel fine circumscribere eam cuius numen tam late pateat vel secare in cuius cultum omne rerum genus ita consentiat. Tametsi quorsum tandem attinet mei velut umbram atque imaginem finitione repraesentare, cum ipsam me coram praesentes praesentem oculis intueamini? Sum etenim, uti videtis, vera illa largitrix ἐάων quam Latini Stulticiam, Graeci μωρίαν appellant.

Quanquam quid vel hoc opus erat dicere, quasi non ipso ex vultu fronteque, quod aiunt, satis quae sim prae me feram, aut quasi si quis me Minervam aut Sophiam esse contendat, non statim solo possit obtutu coargui, etiam si nulla accedat oratio, minime mendax animi speculum. Nullus apud me fucis locus, nec aliud fronte simulo, aliud in pectore premo. Sumque mei undique simillima, adeo ut nec ii me dissimulare possint, qui maxime Sapientiae personam ac titulum sibi vendicant, καὶ ἐν τῇ πορφύρᾳ πίθηκοι, καὶ ἐν τῇ λεοντῇ ὄνοι obambulant. Quamvis autem sedulo fingant, tamen alicunde prominentes auriculae Midam produnt. Ingratum me Hercle et hoc hominum genus, qui cum maxime sint nostrae factionis, tamen apud vulgum cognominis nostri sic pudet, ut id passim aliis magni probri vice obiiciant. Proinde istos, cum sint μωρότατοι re, caeterum sophi ac Thaletes videri velint, nonne iure optimo μωροσόφους illos appellabimus?

Visum est enim hac quoque parte nostri temporis rhetores imitari, qui plane deos esse sese credunt, si hirudinum ritu bilingues appareant, ac praeclarum facinus esse ducunt Latinis orationibus subinde Graeculas aliquot voculas velut emblemata intertexere, etiam si nunc non erat his locus. Porro si desunt exotica, e putribus chartis quatuor aut quinque prisca verba eruunt, quibus tenebras offundant lectori, videlicet ut qui intelligunt, magis ac magis sibi placeant, qui non intelligunt, hoc ipso magis admirentur, quo minus intelligunt. Quandoquidem est sane et hoc nostratium voluptatum genus non inelegans, quammaxime peregrina maxime suspicere. Quod si qui paulo sunt ambitiosiores, arrideant tamen et applaudant, atque asini exemplo τὰ ὦτα κινῶσι, quo caeteris probe intelligere videantur. Καὶ ταῦτα δὴ μὲν ταῦτα.
ID Word
5 extemporariam
6 quemadmodum vulgus oratorum facit
7 ὅττικεν ἐπ᾿ ἀκαιρίμαν γλῶτταν ἔλθῃ
8 porro vt diuidam, multo minus
9 vtrumque ominis est inauspicati
10 ipsam me coram praesentes praesentem
11 largitrix ἐάων
12 Latini Stulticiam, Graeci μωρίαν
13 illaboratam
14 ostentationem
15 confictum
16 elaboratam
17 deierant
18 triduo
19 finitione
20 quorsum
21 coram
22 nostis
23 consentiat
24 fine
25 cultum
26 prae
27 vel
28 Quanquam
29 ex vultu fronteque, quod aiunt
30 contendat
31 Minervam aut Sophiam
32 obtutu
33 coargui
34 oratio, minime mendax animi speculum
35 fucis
36 aliud fronte simulo, aliud in pectore premo
37 καὶ ἐν τῇ πορφύρᾳ πίθηκοι, καὶ ἐν τῇ λεοντῇ ὄνοι
38 mei
39 dissimulare
40 personam
41 vendicant
42 obambulant
43 sedulo
44 alicunde
45 prominentes
46 auriculae
47 Midam produnt
48 factionis
49 vice
50 probri
51 μωρότατοι
52 caeterum
53 Thaletes
54 μωροσόφους
55 sophi
56 plane
57 sese
58 hirudinum
59 ritu
60 bilingues
61 subinde
62 aliquot
63 emblemata
64 intertexere
65 velut emblemata intertexere
66 etiam si nunc non erat his locus
67 exotica
68 putribus
69 chartis
70 prisca
71 eruunt
72 offundant
73 hoc
74 ipso
75 Quandoquidem
76 nostratium
77 quammaxime
78 peregrina
79 suspicere
80 si qui
81 ambitiosiores
82 τὰ ὦτα κινῶσι
83 quo
85 probe
86 Καὶ ταῦτα δὴ μὲν ταῦτα
87 triduo sibi quasi per lusum scriptam aut etiam dictatam
125 suspicere

Toelichting:

ID:

Gerelateerde passages:

Woord/Passage:

Toelichting:

Context:


DaLeT is licensed under CC BY-NC-SA 4.0