Vertalingen zijn enkel zichtbaar voor geregistreerde gebruikers. Gelieve in te loggen.

Tekst & aantekeningen:

Om dit als lesmateriaal te gebruiken, kan u gebruik maken van deze afdrukbare pagina.



Sed stulticiam praestantiorem esse sapientia et ecclesiasticus ille, quisquis fuit, liquido testatur capite quadragesimoquarto, cuius me hercle verba non prius proferam quam εἰσαγωγήν meam commoda responsione adiuueritis, ut faciunt apud Platonem hi qui cum Socrate disputant. Utra magis convenit recondere, quae rara sunt et preciosa an quae vulgaria viliaque? Quid tacetis? Etiam si vos dissimuletis, proverbium illud Graecorum pro vobis respondet, τὴν ἐπὶ θύραις ὑδρίαν, quod ne quis impie reiiciat, refert Aristoteles, magistrorum nostrorum deus. An quisquam vestrum tam stultus est ut gemmas et aurum in via relinquat? Non hercle, opinor. In abditissimis penetralibus, nec id satis, in munitissimorum scriniorum secretissimis angulis, ista reponitis, coenum in propatulo relinquitis. Ergo si quod preciosius est reconditur, quod vilius exponitur, nonne palam est sapientiam, quam vetat abscondi, viliorem esse stulticia, quam recondi iubet? Iam ipsius testimonii verba accipite. Melior est homo qui abscondit stulticiam suam quam homo qui abscondit sapientiam suam.

Quid quod animi quoque candorem divinae literae stulto tribuunt, cum sapiens interim neminem sui similem putet. Sic enim intelligo id quod sribit Ecclesiastes capite decimo: Sed et in via stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omneis stultos existimat. An non istud eximii cuiusdam candoris est, omnes aequare tibi ipsi cumque nemo non magnifice de se sentiat, omnibus tamen tuas communicare laudes? Proinde nec puduit tantum regem huius cognominis, cum ait capite trigesimo: Stultissimus sum virorum. Neque Paulus ille magnus gentium doctor, Corinthiis scribens, stulti cognomen illibenter agnoscit: Ut insipiens, inquit, dico, plus ego, perinde quasi turpe sit vinci stulticia.

Sed interim obstrepunt mihi Graeculi quidam, qui tot huius temporis theologorum ceu cornicum oculos student configere, dum annotationes suas veluti fumos quosdam aliis offundunt, cuius gregis si non Alpha, certe Beta meus est Erasmus, quem ego saepius honoris causa nomino. O vere stultam, inquiunt, et ipsa dignam Moria citationem. Longe diversa mens apostoli quam tu somnias. Nec enim hoc agit his verbis, ut caeteris stultior haberetur, verum cum dixisset ministri Christi sunt, et ego, seque veluti iactabundus in hac quoque parte aequasset caeteris, per correctionem adiecit plus ego, sentiens se non modo parem reliquis apostolis in evangelii ministerio verum etiam aliquanto superiorem. Idque cum ita verum videri vellet, ne tamen ut arrogantius dictum offenderet aures, praemuniit stulticiae praetextu, Ut minus sapiens dico, propterea quod sciret esse stultorum privilegium, ut soli verum citra offensam proloquantur.

Verum quid Paulus senserit cum haec scriberet, ipsis disputandum relinquo. Ego magnos, pingues, crassos, et vulgo probatissimos theologos sequor, cum quibus magna pars doctorum errare νὴ τὸν Δία malit quam cum istis trilinguibus bene sentire. Neque quisquam illorum Graeculos istos pluris facit quam Graculos: praesertim cum quidam gloriosus theologus, cuius ego nomen prudens supprimo, ne graculi nostri continuo Graecum in illum scomma iaciant ὄνος λύρας, magistraliter et theologaliter hunc passum enarrans ab hoc loco, Ut minus sapiens dico, plus ego, novum facit caput et (quod absque summa dialectica non poterat) novam addit sectionem, ad hunc interpretans modum (adducam enim ipsius verba, non solum in forma, verum etiam in materia): Ut minus sapiens dico, id est, si videor vobis insipiens me pseudapostolis adaequando, adhuc videbor vobis minus sapiens me eis praeferendo. Quanquam idem paulo post, velut oblitus sui, alio delabitur.
ID Word
127 stulticiam
128 praestantiorem
129 ecclesiasticus
130 liquido
131 me hercle
132 proferam
133 εἰσαγωγήν
134 Platonem
135 Socrate
136 Utra
137 preciosa
138 vulgaria
139 viliaque
140 Etiam si
141 dissimuletis
142 proverbium
143 τὴν ἐπὶ θύραις ὑδρίαν
144 quis
145 reiiciat
146 An
147 abditissimis
148 penetralibus
149 munitissimorum
150 scriniorum
151 angulis
152 coenum
153 propatulo
154 recondere
155 vilius
156 palam est
157 vetat
158 iubet
160 Quid quod
161 candorem
162 cum
163 intelligo
164 Ecclesiastes
165 Sed et in via stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omneis stultos existimat
166 ambulans
167 insipiens
168 omneis
169 eximii
170 eximii cuiusdam candoris
171 omnes aequare tibi ipsi cumque nemo non magnifice de se sentiat, omnibus tamen tuas communicare laudes?
172 communicare
173 Proinde
174 puduit
175 regem
176 doctor
177 Stultissimus sum virorum
178 Paulus
179 stulti
180 illibenter
181 agnoscit
182 Ut insipiens, inquit, dico, plus ego
183 plus ego
184 perinde
185 stulticia
186 obstrepunt
187 Graeculi
188 ceu
189 cornicum
190 configere
191 annotationes
192 fumos
193 offundunt
194 Moria
195 Longe
196 somnias
197 agit
198 caeteris
199 veluti
200 iactabundus
201 aequasset
202 correctionem
203 ministerio
204 aliquanto
205 praemuniit
206 praetextu
207 privilegium
208 citra
209 offensam
210 proloquantur
211 pingues
212 crassos
213 probatissimos
214 νὴ τὸν Δία
215 Graculos
216 praesertim
217 supprimo
218 scomma
219 iaciant
220 ὄνος λύρας
221 magistraliter
222 theologaliter
223 passum
224 enarrans
225 absque
226 dialectica
227 sectionem
228 interpretans
229 ad hunc interpretans modum
230 adducam
231 adaequando
232 pseudapostolis
233 adhuc
234 praeferendo
235 Quanquam
236 delabitur
237 cornicum oculos student configere
238 fumos quosdam aliis offundunt
239 si non Alpha, certe Beta
240 stultam, inquiunt, et ipsa dignam Moria citationem
241 ne tamen ut arrogantius dictum offenderet aures
242 propterea quod
243 ut soli verum citra offensam proloquantur.
244 Sed interim obstrepunt mihi Graeculi quidam, qui tot huius temporis theologorum ceu cornicum oculos student configere, dum annotationes suas veluti fumos quosdam aliis offundunt, cuius gregis si non Alpha, certe Beta meus est Erasmus, quem ego saepius honoris causa nomino
245 trilinguibus
246 Graeculos istos pluris facit quam Graculos
247 pluris facit
248 gloriosus
249 nomen prudens supprimo, ne graculi nostri continuo Graecum in illum scomma iaciant ὄνος λύρας, magistraliter et theologaliter
252 novum facit caput et (quod absque summa dialectica non poterat) novam addit sectionem
253 ecclesiasticus ille, quisquis fuit, liquido testatur capite quadragesimoquarto
254 Sed stulticiam praestantiorem esse sapientia
255 et
256 Melior est homo qui abscondit stulticiam suam quam homo qui abscondit sapientiam suam.
257 Aristoteles, magistrorum nostrorum deus

Toelichting:

ID:

Gerelateerde passages:

Woord/Passage:

Toelichting:

Context:


DaLeT is licensed under CC BY-NC-SA 4.0