Vertalingen zijn enkel zichtbaar voor geregistreerde gebruikers. Gelieve in te loggen.

Tekst & aantekeningen:

Om dit als lesmateriaal te gebruiken, kan u gebruik maken van deze afdrukbare pagina.



ALBINUS. Estne quisquam in hoc numero qui didicit arithmeticen?
BERTULPHUS. Cui tandem rei?
AL. Qui certum doceat quot convenerimus grammatici.
BE. Isthuc quidem citra calculos vel digiti nostri nobis dicere poterunt. Te pono in pollice, me in indice, Canthelum in medio, Diphylum in annulari, Eumenium in minimo. Nunc ad laevam transeo, illic in pollice pono Fabullum, in indice Gaditanum. Itaque, ni fallor, septem sumus. Sed quorsum attinet isthuc scire?
AL. Quoniam audio septenarium reddere legitimum concilium.
(...)
AL. Estne quisquam vestrum, qui nobis explanare possit quid significet haec vox 'anticomarita'?
BE. Nihil facilius. Sonat enim betae genus, quam prisci natatilem appellabant, caule contorto nodosoque, mire fatua, tetri odoris si contingas; posset cum anagyri contendere.
CANTHELUS. Natatilem narras betam, imo cacatilem bestiam. Quis unquam audivit aut legit antehac nomen natatilis betae?
BE. Imo hoc dilucide docet Mammetrectus vulgo corrupte dictus, quum vero nomine dicatur Mammothreptos, quasi dicas aviae alumnum.
AL. Quid istuc est tituli?
BE. Ut intelligas in libro nihil inveniri praeter meras delicias, quod mammae, hoc est, aviae soleant indulgentius habere nepotes, quam matres liberos suos.
AL. Plane deliciosum opus mihi narras. Nuper enim, quum in hunc codicem incidissem, minimum abfuit quin risu dissiluerim.
CA. Ubi tu nactus es eum codicem, qui rarissimus inventu est?
BE. Abbas divi Bavonis, nomine Livinus, a prandio Brugis duxit me in bibliothecam suam peculiarem, quam homo senex, cupiens aliquod sui monumentum posteris relinquere, non mediocri sumptu parabat. Nullus erat liber, qui non esset manu descriptus, idque in membranis, nullus qui non variis picturis ornatus, ac foris bysso auroque tectus. Quin et ipsa codicum spatiosa moles nescio quid maiestatis prae se ferebat.
(...)
DIPHYLUS. Quid opus est huius vocis enarrationem ex Mammothreptis aut Hebraeis schedis petere, quum ipsa dictionis etymologia prae se ferat, anticomaritas dici puellas parum feliciter coniugatas, utpote maritis vetulis? Nec enim novum est, quod scribae 'quo' verterunt in 'co', quum sint literae cognatae c, q, et k.
EUMENIUS. Erat aliquid quod dixit Diphylus, si constaret dictionem esse Latinam. Mihi videtur esse Graeca, e tribus conflata, ex 'anti', quod est contra, et 'come', quod sonat pagum, et 'ὀαρίζειν', quod est muliebriter garrire; hinc per synaloephen elisa 'o', dictus est 'anticomarita', qui rusticana garrulitate cunctis obstrepit.
(...)
AL. Tali opificio cibus congruit beta natatilis, de qua modo dixit Bertulphus.
BE. Nimirum anticomarita anticomaritae.
GADITANUS. Sedulo quidem dixistis omnes, at mihi videtur uxor viro male morigera, dici 'anticomarita' per syncopen, antidicomarita, quod semper adversetur marito.
AL. Si recipimus tales tropos, facile ex 'foria' fient 'fora', et 'cuniculus' fiet 'cuculus'.
ID Word
270 tandem
271 arithmeticen
272 grammatici
273 Isthuc
274 citra
275 calculos
276 vel
277 pollice
278 indice
279 annulari
280 laevam
281 ni
282 fallor
283 quorsum
284 attinet
285 septenarium
286 concilium
287 Sonat
288 betae
289 prisci
290 natatilem
291 caule
292 contorto
293 nodosoque
294 fatua
295 tetri
296 odoris
297 anagyri
359 Mammetrectus
360 divi Bavonis
361 Brugis
362 (...)
363 (...)
366 contendere
368 cacatilem
369 antehac
370 dilucide
371 corrupte
372 quum
373 aviae alumnum
374 meras
375 delicias
376 mammae
377 indulgentius
378 nepotes
379 Plane
380 deliciosum
381 dissiluerim
382 nactus es
383 Abbas
384 prandio
385 peculiarem
386 mediocri
387 sumptu
388 membranis
389 foris
390 bysso
391 moles
392 nescio quid
393 maiestatis
394 prae se ferebat
395 opus est
396 enarrationem
397 schedis
398 dictionis
399 prae se ferat
400 coniugatas
401 utpote
402 maritis
403 vetulis
404 scribae
405 cognatae
406 conflata
408 sonat
409 pagum
410 ὀαρίζειν
411 muliebriter
412 garrire
413 synaloephen
414 elisa
415 rusticana
416 garrulitate
417 obstrepit
418 opificio
420 cibus
421 congruit
422 Nimirum
423 anticomarita anticomaritae
424 morigera
425 syncopen
426 adversetur
427 tropos
428 foria
429 cuniculus
430 cuculus
431 Sedulo

Toelichting:

ID:

Gerelateerde passages:

Woord/Passage:

Toelichting:

Context:


DaLeT is licensed under CC BY-NC-SA 4.0