Vertalingen zijn enkel zichtbaar voor geregistreerde gebruikers. Gelieve in te loggen.

Tekst & aantekeningen:

Om dit als lesmateriaal te gebruiken, kan u gebruik maken van deze afdrukbare pagina.



ERASMVS ROTERODAMVS THOMAE MORO SVO S.D.
Superioribus diebus cum me ex Italia in Angliam reciperem, ne totum hoc tempus quo equo fuit insidendum ἀμούσοις et illiteratis fabulis tereretur, malui mecum aliquoties vel de communibus studiis nostris aliquid agitare, vel amicorum, quos hic vt doctissimos, ita et suauissimos reliqueram, recordatione frui. Inter hos tu mi More vel in primis occurrebas: cuius equidem absentis absens memoria non aliter frui solebam, quam praesentis praesens consuetudine consueueram, qua dispeream, si quid vnquam in vita contigit mellitius. Ergo quoniam omnino aliquid agendum duxi, et id tempus ad seriam commentationem parum videbatur accomodatum, visum est Moriae encomion ludere.
Quae Pallas istuc tibi misit in mentem? inquies. Primum admonuit me Mori cognomen tibi gentile, quod tam ad Moriae vocabulum accedit, quam es ipse a re alienus. Es autem vel omnium suffragiis alienissimus. Deinde suspicabar hunc ingenii nostri lusum tibi praecipue probatum iri, propterea quod soleas huius generis iocis, hoc est, nec indoctis, ni fallor, nec vsquequaque insulsis, impendio delectari, et omnino in communi mortalium vita Democritum quendam agere. Quanquam tu quidem, vt pro singulari quadam ingenii tui perspicacitate, longe lateque a vulgo dissentire soles, ita pro incredibili morum suauitate facilitateque cum omnibus omnium horarum hominem agere, et potes et gaudes. Hanc igitur declamatiunculam non solum lubens accipies, ceu μνημόσυνον tui sodalis, verum etiam tuendam suscipies, vtpote tibi dicatam, iamque tuam non meam.
Etenim non deerunt fortasse vitilitigatores, qui calumnientur, partim leuioresesse nugas, quam vt theologum deceant, partim mordaciores, quam vt Christianae conueniant modestiae, nosque clamitabunt veterem comoediam aut Lucianum quempiam referre, atque omnia mordicus arripere. Verum quos argumenti leuitas, et ludicrum offendit, cogitent velim, non meum hoc exemplum esse, sed idem iam olim a magnis autoribus factitatum. Cum ante tot secula Βατραχομυομαχίαν luserit Homerus, Maro culicem et moretum, nucem Ouidius. Cum Busiridem laudarit Polycrates et huius castigator Isocrates, iniusticiam Glauco, Thersiten et quartanam febrim Fauorinus, caluicium Synesius, muscam et parasiticam Lucianus. Cum Seneca Claudii luserit ἀποθέωσιν, Plutarchus Grylli cum Vlysse dialogum, Lucianus et Apuleius asinum, et nescio quis Grunnii Corocottae porcelli testamentum, cuius et diuus meminit Hieronymus.
Proinde si videbitur, fingant isti me latrunculis interim animi causa lusisse, aut si malint, equitasse in arundine longa. Nam quae tandem est iniquitas, cum omni vitae instituto suos lusus concedamus, studiis nullum omnino lusum permittere, maxime si nugae seria ducant, atque ita tractentur ludicra, vt ex his aliquanto plus frugis referat lector non omnino naris obesae, quam ex quorundam tetricis ac splendidis argumentis? veluti cum alius diu consarcinata oratione rhetoricen aut philosophiam laudat, alius principis alicuius laudes describit, alius ad bellum aduersus Turcas mouendum adhortatur. Alius futura praedicit, alius nouas de lana caprina comminiscitur quaestiunculas. Vt enim nihil nugacius, quam seria nugatorie tractare, ita nihil festiuius quam ita tractare nugas, vt nihil minus quam nugatus fuisse videaris. De me quidem aliorum erit iudicium: tametsi, nisi plane me fallit φιλαυτία, stulticiam laudauimus, sed non omnino stulte.
Iam vero vt de mordacitatis cauillatione respondeam, semper haec ingeniis libertas permissa fuit, vt in communem hominum vitam salibus luderent impune, modo ne licentia exiret in rabiem. Quo magis admiror his temporibus aurium delicias, quae nihil iam fere nisi solemnes titulos ferre possunt. Porro nonnullos adeo praepostere religiosos videas, vt vel grauissima in Christum conuicia ferant citius, quam pontificem aut principem leuissimo ioco aspergi, praesertim si quid πρὸς τὰ ἄλφιτα attinet. At enim qui vitas hominum ita taxat, vt neminem omnino perstringat nominatim, quaeso vtrum is mordere videtur, an docere potius, ac monere? Alioqui quot obsecro nominibus ipse me taxo? Praeterea qui nullum hominum genus praetermittit, is nulli homini, vitiis omnibus iratus videtur. Ergo si quis extiterit, qui sese laesum clamabit, is aut conscientiam prodet suam, aut certe metum. Lusit hoc in genere multo liberius ac mordacius diuus Hieronymus, ne nominibus quidem aliquoties parcens. Nos praeterquam quod a nominibus in totum abstinemus, ita praeterea stilum temperauimus, vt cordatus lector facile sit intellecturus nos voluptatem magis quam morsum quaesisse. Neque enim ad Iuuenalis exemplum, occultam illam scelerum sentinam vsquam mouimus, et ridenda magis, quam foeda recensere studuimus. Tum siquis est, quem nec ista placare possunt, is saltem illud meminerit, pulchrum esse a stulticia vituperari, quam cum loquentem fecerimus, decoro personae seruiendum fuit. Sed quid ego haec tibi patrono tam singulari, vt causas etiam non optimas, optime tamen tueri possis? Vale disertissime More, et Moriam tuam gnauiter defende. Ex Rure. quinto Idus Iunias. AN. M. D. VIII.
ID Word
442 ERASMVS ROTERODAMVS
443 THOMAE MORO
444 SVO
445 S.D.
446 de communibus studiis nostris
447 hic
448 Quae Pallas istuc tibi misit in mentem?
449 Primum admonuit me Mori cognomen tibi gentile, quod tam ad Moriae vocabulum accedit
450 omnino in communi mortalium vita Democritum quendam agere
451 omnium horarum hominem
452 μνημόσυνον tui sodalis
453 vitilitigatores
454 Lucianum
455 Βατραχομυομαχίαν luserit Homerus
456 Maro culicem et moretum
457 nucem Ouidius
458 Busiridem laudarit Polycrates
459 iniusticiam Glauco
460 Thersiten et quartanam febrim Fauorinus
461 caluicium Synesius
462 Seneca Claudii luserit ἀποθέωσιν
463 Plutarchus Grylli cum Vlysse dialogum
464 Lucianus et Apuleius asinum
465 nescio quis Grunnii Corocottae porcelli testamentum, cuius et diuus meminit Hieronymus
466 alius diu consarcinata oratione rhetoricen aut philosophiam laudat, alius principis alicuius laudes describit, alius ad bellum aduersus Turcas mouendum adhortatur
467 de lana caprina
468 πρὸς τὰ ἄλφιτα
469 ne nominibus quidem aliquoties parcens
470 Neque enim ad Iuuenalis exemplum, occultam illam scelerum sentinam vsquam mouimus
471 quam cum loquentem fecerimus, decoro personae seruiendum fuit
472 quinto Idus Iunias

Toelichting:

ID:

Gerelateerde passages:

Woord/Passage:

Toelichting:

Context:


DaLeT is licensed under CC BY-NC-SA 4.0