work ID: 124
Stable URI: www.dalet.be/work/124
Habes hic, amice lector, P. Terentii Comoedias, una cum scholiis ex Donati, Asperi et Cornuti commentariis decerptis, multo quam antehac umquam prodierunt emendatiores, nisi quod in ἑαυτὸν τιμωρούμενον scripsit uir apprime doctus Io. Calphurnius Brixiensis, licet recentior. Indicata sunt diligentius carminum genera et in his incidentes difficultates, correcta quaedam et consulum nomina, idque studio et opera Desiderii Erasmi Roterodami, non sine praesidio ueterum exemplariorum. Ad haec accessit index accuratus uocum a commentatoribus declaratarum.
Six Comedies
Basel: Frobenius and Episcopius, 1532
P. Terentii Comoediae.
Six Comedies
Leuven: Rescius, 1531
P. Terentii sex comoediae ex diversis antiquis exemplaribus emendatae, cum non uulgaribus commentariis eruditissimi uiri Adriani Barlandi, rhetoris inclutae Academiae Louaniensis. In quibus et artificium ostenditur oratorium et multi difficiles poetae nodi explicantur, quos interpretes alii intactos reliquerant.
Six Comedies
Leuven: Rescius, 1530
P. Terentii comoediae sex, tum ex Donati commentariis, tum ex optimorum, praesertim ueterum, exemplarium collatione, diligentius quam umquam antehac emendatae. Aelii Donati antiquissimi et celeberrimi grammatici, aliorumque ueterum in easdem quicumque exstant commentarii ex ueteri codice manu descripto, Graecis etiam repositis, accurate castigati. Calphurnii in tertiam comoediam doctissima interpretatio. Indicata sunt diligentius carminum genera et in his incidentes difficultates, correcta quaedam et consulum nomina, idque studio et opera Desiderii Erasmi Roterodami, non sine praesidio ueterum exemplariorum. Eorum, quae in commentariis sparsim annotata sunt, index amplissimus.
Collected Comedies of Terence
Paris: Stephanus, 1536
DaLeT is licensed under CC BY-NC-SA 4.0