work ID: 267
Author: Theodoricus Martinus
From: 1520
To: 0
Dictionarivm Hebraicum. Theodoricvs Martinvs Alostensis candidis lectoribus S. Redegimus in Enchridion lectores optimi, primitiua uocabula, siue radices hebraicarum dictionum, quæ a Capnione diligenter, & diffuse tractantur, cuius ideo ubiq[ue] ferme uerba apposuimus, quod ingeniosi in alienis libris videri noluimus. Excerpsimus tamen hæc in rem uestram, ne sine his frustra in sancta hac lingua per discenda sudaretis, Interim si Germania quod ante annos aliquot promissit, exoluerit, hic paru[m] perdideritis. Quin potius (nisi vehementer fallar) prius, q[ui] illud auctius Lexicon in lucem uenerit, uos omnem difficultatem prætergressei eritis. nos compe[n]dio apud uos utimur, ut cito percipiatis, quæ discenda erunt, & percepta fideliter teneatis. Quicquid ergo eruditioni uestræ hinc accreuerit, ei acceptum referte, a quo desumptum est. Valete, & periculum in hac re exigua facite, ut scire possitis, quid uobis in reliquis agendum sit.
Hebrew Dictionary
Leuven: Martinus, 1520
DaLeT is licensed under CC BY-NC-SA 4.0