edition ID: 283
Stable URI:
www.dalet.be/edition/283
EN TIBI STVDIOSE ADOLESCENS / COMMENTARIA / IN ISAGOGEN PORPHYRII, ET IN / OMNES LIBROS DE DIALECTICA ARISTOTELIS / summi in omni genere disciplinæ Philosophorum. Nunc recenter ma= / turo consilio, & grauissimis sumptibus venerandæ Facultatis Artiu[m] in / inclyta Academia Louaniensi, p. Dialecticæ ac totius Philosophiæ peri / tissimos viros composita. & (quo ars omnium artium veluti mater & / moderatrix, facilius, perfectius, & compendiosius perdisci possit) in vti= / litate[m] bonorum ingeniorum, recta via per Dialecticen ad sublimiores / disciplinas contendentium, in publicu[m] ædita. A quibus longe absunt / recentium scriptorum infrugiferæ opiniones. Absunt (quibus hactenus / vera Dialectice a contentiosis hominibus magis fuit obscurata, quam / illuminata) omnes Sophistarum inutiles disceptatio[n]es. Sed omnia ad / veram, germanam, conforme[m], ac synceram Aristotelicæ sententiæ intel / ligentia[m] conferuntur, Partim e dictatis, quæ posteris a maioribus ve= / lut per manus solenni more sunt tradita, partim ex antiquorum com= / menta[n]tiu[m], quoru[m] solidior iudicata est doctrina, interpretatione, Adhi= / bito vbiq[ue] summo iudicio, & acri delectu, ne ingenia pueroru[m], quibus / adiuuandis hæc parata sunt, supuacuis & no[n] p[rae]futuris præceptionibus / onerentur. perga[n]t igitur alacres ad Dialecticæ studiu[m] adolesce[n]tes, / qui veræ Philosophiæ studio & amore rapiu[n]tur, nec deterrea[n]tur, si for / tasse radices huius disciplinæ sint principio amariores. Illa enim acer= / bitas, si quis paulo altius fuerit ingressus, breui tempore mitescet, & / mox co[n]sequetur fructuum dulcedo inco[n]parabilis. At enim si que[m] abe / gerit hæc tantum in limine, no[n] etia[m] in recessu artis posita amaritudo, / certo sciat se nunquam ad intimam suauitatem vero= / rum fructuum in vlla parte Philosophiæ / peruenturum.
Isagoge
En tibi studiose adolescens commentaria in Isagogen Porphyrii et in omnes libros de Dialectica Aristotelis summi in omni genere disciplinae philosophorum. Nunc recenter maturo consilio et grauissimis sumptibus venerandae Facultatis Artium in inclyta Academia Louaniensi, p. Dialecticae ac totius philosophiae peritissimos uiros composita. Et (quo ars omnium artium ueluti mater et moderatrix, facilius, perfectius et compendiosius perdisci possit) in utilitatem bonorum ingeniorum recta uia per dialecticen ad sublimiores disciplinas contendentium in publicum aedita. A quibus longe absunt recentium scriptorum infrugiferae opiniones. Absunt (quibus hactenus uera dialectice a contentiosis hominibus magis fuit obscurata quam illuminata) omnes sophistarum inutiles disceptationes. Sed omnia ad ueram, germanam, conformem ac synceram Aristotelicae sententiae intelligentiam conferuntur, partim e dictatis, quae posteris a maioribus uelut per manus solemni more sunt tradita, partim ex antiquorum commentantium, quorum solidior iudicata est doctrina, interpretatione, adhibito ubique summo iudicio et acri delectu, ne ingenia puerorum, quibus adiuuandis haec parata sunt, supuacuis et non praefuturis praeceptionibus onerentur. Pergant igitur alacres ad dialecticae studium adolescentes, qui uerae philosophiae studio et amore rapiuntur nec deterreantur, si fortasse radices huius disciplinae sint principio amariores. Illa enim acerbitas, si quis paulo altius fuerit ingressus, breui tempore mitescet et mox consequetur fructuum dulcedo inconparabilis. At enim si quem abegerit haec tantum in limine, non etiam in recessu artis posita amaritudo, certo sciat se nunquam ad intimam suauitatem uerorum fructuum in ulla parte philosophiae peruenturum.
Edition metadata:
Publication year: 1535
Title page impressum: Excudit Seruatius Zassenus Diestensis Typographus & Bi= / bliopola in inclyta Academia Louaniensi pridie / Idus Octobris Anno Domini / M. D. XXXV.
Title page date: 1535/10/14
Privilege date: NA
Paratext date: 1535/10/09
Language: Latin
Description: 1. Title page
2. Text
Comment:
Bibliography:
Publishing place: Leuven
Colophon: NA
Colophon date: NA
Privilege place: NA
Paratext place: Leuven
USTC number: 410787
USTC number: Unknown