Part of the following editions
[Porphyrii Isagoge, id est Introductio in dialecticen Item Aristotelis,... Opera omnia, quae pertinent ad inventionem et judicationem dialecticae...]
Isagoge
Leuven: Sassenus, 1554
[Isagoge Porphyrii Phenicis in categorias Aristotelis]
Isagoge
Leuven: Martinus, 1525
EN TIBI STVDIOSE ADOLESCENS / COMMENTARIA / IN ISAGOGEN PORPHYRII, ET IN / OMNES LIBROS DE DIALECTICA ARISTOTELIS / summi in omni genere disciplinæ Philosophorum. Nunc recenter ma= / turo consilio, & grauissimis sumptibus venerandæ Facultatis Artiu[m] in / inclyta Academia Louaniensi, p. Dialecticæ ac totius Philosophiæ peri / tissimos viros composita. & (quo ars omnium artium veluti mater & / moderatrix, facilius, perfectius, & compendiosius perdisci possit) in vti= / litate[m] bonorum ingeniorum, recta via per Dialecticen ad sublimiores / disciplinas contendentium, in publicu[m] ædita. A quibus longe absunt / recentium scriptorum infrugiferæ opiniones. Absunt (quibus hactenus / vera Dialectice a contentiosis hominibus magis fuit obscurata, quam / illuminata) omnes Sophistarum inutiles disceptatio[n]es. Sed omnia ad / veram, germanam, conforme[m], ac synceram Aristotelicæ sententiæ intel / ligentia[m] conferuntur, Partim e dictatis, quæ posteris a maioribus ve= / lut per manus solenni more sunt tradita, partim ex antiquorum com= / menta[n]tiu[m], quoru[m] solidior iudicata est doctrina, interpretatione, Adhi= / bito vbiq[ue] summo iudicio, & acri delectu, ne ingenia pueroru[m], quibus / adiuuandis hæc parata sunt, supuacuis & no[n] p[rae]futuris præceptionibus / onerentur. perga[n]t igitur alacres ad Dialecticæ studiu[m] adolesce[n]tes, / qui veræ Philosophiæ studio & amore rapiu[n]tur, nec deterrea[n]tur, si for / tasse radices huius disciplinæ sint principio amariores. Illa enim acer= / bitas, si quis paulo altius fuerit ingressus, breui tempore mitescet, & / mox co[n]sequetur fructuum dulcedo inco[n]parabilis. At enim si que[m] abe / gerit hæc tantum in limine, no[n] etia[m] in recessu artis posita amaritudo, / certo sciat se nunquam ad intimam suauitatem vero= / rum fructuum in vlla parte Philosophiæ / peruenturum.
En tibi studiose adolescens commentaria in Isagogen Porphyrii et in omnes libros de Dialectica Aristotelis summi in omni genere disciplinae philosophorum. Nunc recenter maturo consilio et grauissimis sumptibus venerandae Facultatis Artium in inclyta Academia Louaniensi, p. Dialecticae ac totius philosophiae peritissimos uiros composita. Et (quo ars omnium artium ueluti mater et moderatrix, facilius, perfectius et compendiosius perdisci possit) in utilitatem bonorum ingeniorum recta uia per dialecticen ad sublimiores disciplinas contendentium in publicum aedita. A quibus longe absunt recentium scriptorum infrugiferae opiniones. Absunt (quibus hactenus uera dialectice a contentiosis hominibus magis fuit obscurata quam illuminata) omnes sophistarum inutiles disceptationes. Sed omnia ad ueram, germanam, conformem ac synceram Aristotelicae sententiae intelligentiam conferuntur, partim e dictatis, quae posteris a maioribus uelut per manus solemni more sunt tradita, partim ex antiquorum commentantium, quorum solidior iudicata est doctrina, interpretatione, adhibito ubique summo iudicio et acri delectu, ne ingenia puerorum, quibus adiuuandis haec parata sunt, supuacuis et non praefuturis praeceptionibus onerentur. Pergant igitur alacres ad dialecticae studium adolescentes, qui uerae philosophiae studio et amore rapiuntur nec deterreantur, si fortasse radices huius disciplinae sint principio amariores. Illa enim acerbitas, si quis paulo altius fuerit ingressus, breui tempore mitescet et mox consequetur fructuum dulcedo inconparabilis. At enim si quem abegerit haec tantum in limine, non etiam in recessu artis posita amaritudo, certo sciat se nunquam ad intimam suauitatem uerorum fructuum in ulla parte philosophiae peruenturum.
Isagoge
Leuven: Sassenus, 1535
In hoc volumine continentur / PORPHYRII PHOENI / CIS ISAGOGE, ID EST, INTRODVCTIO / IN DIALECTICEN, QVINQVE VNIVERSALIVM / natura[m], proprietate[m], ac communitate[m] compendiose explicans, non / solum ad Prędicamentoru[m] Aristotelis cognitionem, veru[m] etia[m] ad / diuidendi, definiendi, ratiocinandi, demonstra[n]diq[ue] facultate[m], / hoc est, perfectu[m] Dialectici munus apprime necessaria. / ITEM / ARISTOTELIS STAGI / RITAE PRINCIPIS PHILOSOPHORVM / opera omnia, quæ pertine[n]t inuentione[m] & iudicatione[m] Dialecti- / cæ, qua[m] veteres Organum sapientiæ, id est, instrumentu[m] & expedi- / ram rationem in omni disciplina de qualibet re proposita diffe- / rendi appellarunt, hoc quo sequuntur ordine. / Categoriarum, id est, prædicamentorum seu elementorum diale= / ctices Liber vnus. / Peri Hermenias, id est, de interpretatio[n]e siue enu[n]ciatione Lib. I. / Topicoru[m], id est, de sedibus ac locis argume[n]tationu[m] Lib. VIII. / Analyticorum prioru[m], id est, de resolutionibus syllogis morum in / sua principia, propriasq[ue] figuras ac modos, Libri duo. / Analyticorum posteriorum, id est, de syllogismo demonstratiuo / seu scientifico, Libri duo. / Elenchorum, hoc est, de redargutionibus vitiosarum argumen- / tationum, Libri duo. // In vsum & vtilitate[m] Pædagogioru[m] in inclyta Vniuersitate Lo= / uaniensi liberales artes profitentiu[m], cęterorumq[ue] qui ad recta[m] phi- / losophiæ Methodu[m] adspirant.
In hoc uolumine continentur Porphyrii Phoenicis Isagoge, id est introductio in dialecticen quinque uniuersalium naturam, proprietatem ac communitatem compendiose explicans, non solum ad praedicamentorum Aristotelis cognitionem, uerum etiam ad diuidendi, definiendi, ratiocinandi demonstrandique facultatem, hoc est perfectum dialectici munus apprime necessaria. Item Aristotelis stagiritae principis philosophorum opera omnia, quae pertinent inuentionem et iudicationem dialecticae, quam ueteres organum sapientiae, id est instrumentum et expediram rationem in omni disciplina de qualibet re proposita differendi appellarunt, hoc quo sequuntur ordine. Categoriarum, id est praedicamentorum seu elementorum dialectices liber unus. Peri Hermenias, id est de interpretatione siue enunciatione lib. I. Topicorum, id est de sedibus ac locis argumentationum lib. VIII. Analyticorum priorum, id est de resolutionibus syllogis morum in sua principia propriasque figuras ac modos libri duo. Analyticorum posteriorum, id est de syllogismo demonstratiuo seu scientifico libri duo. Elenchorum, hoc est de redargutionibus uitiosarum argumentationum libri duo. In usum et utilitatem paedagogiorum in inclyta uniuersitate Louaniensi liberales artes profitentium, caeterorumque qui ad rectam philosophiae methodum adspirant.
Isagoge; various works by Aristotle
Leuven: Sassenus, 1532